monumenta.ch > Cassiodorus > 39 > csg75.154 > sectio > sectio 18 > bnf9389.248 > sectio > csg75.10 > Regum II, 18 > XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<     >>> XXXII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · V̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|509)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1 Spectacula voluptatum laetitiam volumus esse populorum, nec erigere debet motus irarum, quod ad remissionem animi constat inventum.2 ideo enim tot expensarum onus subimus, ut conventus vester non sit seditionis strepitus, sed pacis ornatus.3 mores peregrinos abicite: Romana sit vox plebis, quam delectet audiri.4 convicia nec gaudium pariunt nec de laetitia procreantur.5 hoc fuit certe, quod culpabatis in exteros: nolite modo vitia turbulenta contrahere, quae videtis alios abiecisse.6 Atque ideo edictali programmate definimus, ut, si atroces iniurias in quempiam senatorum vox iniusta praesumpserit, noverit se a praefecto urbis legibus audiendum, ut pro facti qualitate discussa excipiat promulgatam iure sententiam.7 Verum ut omne semen discordiae funditus amputetur, praefinitis locis pantomimos artes suas exercere praecipimus: quod vos poterit instruere ad praefectum urbis data praeceptio.8 tantum est, ut animis compositis peragatis laetitiam civitatis.9 nihil est enim, quod studiosius servare vos cupimus quam vestrorum veterum disciplinam, ut, quod ab antiquis laudabile semper habuistis, sub nobis potius augeatis.10 Soletis enim aera ipsa mellifluis implere clamoribus et uno sono dicere, quod ipsas quoque beluas delectet audire: profertis voces organo dulciores et ita sub quadam harmonia citharae concavum theatrum per vos resonat, ut tonos possit quilibet credere quam clamores.11 numquid inter ista rixae decent aut inflammata contentio? abicite furores laeti, iram gaudentes excludite.12 tales enim animi aliorum temperari possunt, cum vestri favores suaviter audiuntur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.137